Перейти к содержимому

Epistula ad amicum

Amico suo Alexius de America salutem

Scire volueris an America Septentrionalis composita sit, an sine cura vivat, sine licentia, in gaudiaque an aeterna florat, ut non populus decinctus adflatusque sit. Sed, mi amice, similtitudinem inter Romam Antiquam et Americam aetatis nostri saepe saepiusque notam. Quod! puritanus videri vult, sed in vita sua privata vitiorum plenus est; quod! illus beneficentiam saepe, ut alii videant, facit, sed in familia sua et inter amicos clementiam nunquam habet; quod! multi Bibliam aeternam legunt, librum hunc solam legem vitae credunt, “noli nocere” dicuntque, sed cum neglegentia et etiam aprobatione bombas in multas urbes orbis terrarum iacunt.

Ergo, amice, ne credas “newspapers”, ut barbarice loquar, et aliis actis publicis vitam ibi idealem esse, ne sis adflatus via televisione radiophoniaque occidentalibus, ne censeas ibi populum sine morbis vivere. Quia in societate cum repugnantiis multis morba multa sunt, ingeniaque bona mortem saepe oppetiunt. Igitur, te cogitandi epistulam eam scribo mittoque, ut scias, quare effeminatus, adflatus, siccusque esse non debas. Vale.

24 April 2001. — Richmond (USA)