Перейти к содержимому

Latinitas Novissima

Latinitas Novissima: 01.09.2016

Moscua

“Latinitas Novissima”: Eis qui Latine textos novissimos de societatis mutationibus, de culturae eventibus et de nostra vita legere volunt, itaque propono mea scripta personalia. Die Solis itaque semper publicabo observationes meas pessimisticas optimisticasque trans septem diebus semanae collectas.

Transferam ibi itaque opiniones meas quas Rustenice non semper enunciabem.

Autumnus itaque aureus in Moscovam venit. Omnia aurea sunt: hominum spes, arbores, felium oculi noctisque lampae in obscuritatem lucem suam jacientes.

Hodie multi pueri in scholas suas reverterunt, qua re parentes eorum maximo gaudio cum eis celebraverant.

Ab hodie autem mathematicae studeo.

Mihi dies ea autem importantissima fuit. Prima dies meorum curriculorum interneticorum (latinae et francogalliae linguis). Incepi autem meum projectum de absuditate vitae nostrae in Russia.

Scripta latina autem.

Quimmus studia sua in universitate incepit.

Quod in nuntiis de societate habemus? Minimas res: homines hodie cum liberis suis gaudent.

Moscova “cuborum politicorum” plena est. “Cubi politici” instalationes sunt, apud quas agitatio politica transfertur. Agitatio ea tamen pauce naturalis est: magis democratiae imitatio.

Cum latronibus honeste jocum gerere: aut ipse latro eris, aut falleris.

Beslani matronae de Putino pueros occidentem monstrationem fecerunt.

Latinitas Novissima: 02.09.2016

Moscua

Hodie meas feci primas lectiones interneticas huius anni. Dies in Moscova praeclarissima est.

Dies ea tota rebus bancariis domesticisque consecrata est. Nostram regionem non procul ab domo exploravimus.

Quod in nuntiis hodie habemus? Iarovaia pactus pecunias senium nostrum quaerit.

Quando domum revertimus, ante portas nostras agitationem politicam vidimus.

Puer officialiter vestitus hoc “quod, — inquit, — vultis mutare?” Se dixit candidatum fuisse.

“Non sumus de estis locis”, responsimus.

Latinitas Novissima: 03.09.2016

Moscua / Petropolis

Hodie ad viam nostram in urbem splendoris plenam paravimus. Id est urbs capitalis septentrionalis Rustenicae, Petropolis nominatur, a rege Petro Primo condita, hodie urbs secunda importantissima et prima bellissima Russiae.

Illac in comitato celerrimo Sapsanus nominato peregrinabimur.

Dies Saturni plena otii multis civitibus Moscovae est. Horti urbis civitum pleni sunt. Multi felices videntur. Cupiditas libertatis inferior rebus bonis materialibusque est. Alii currunt, alii cum canibus ambulant, alii cervisiam cum sociis suis sub arboribus bebunt.

Quod in rebus socialibus habemus?

Clamor in schola moscoviensi esse traditur. Accusatur moderator juventae — magister historiae — de offensionibus sexualibus. Hic cum puellis impubibus de classe sua dormivisse putatur.

Latinitas Novissima: 04.09.2016

Colpinium / Petropolis

Hodie apud amicis in Colpinii urbe noctem pasavimus, cum iis cenavimus locutique sumus. Nuntios nostros discutavimus.

Dies plena activitatis est: de Petropoli a Moscova res nostras misimus et postquam amicos nostros vidimus.

Petropolis est bonus ad ambulandum. Ambulatio nostra longissima erat: museum, multi loci ubi edere bene possumus, viae oppidi.

Dies Solis non est plena nuntiorum nostro projecto importantium.

Latinitas Novissima: 05.09.2016

Petropolis / Moscua

Petropoli jam noctu decessimus. Comitatus nostrus cum multa lenitate movebat, non est celer, non est “Sapsanus”. In Moscuam meridiano revertimus. Dies autem vacua eventorum politicorum et socialium fuit. Sed nobis activa erat.

Quum automobilis cum rebus nostris venit, longe eas explebamus. Postquam duas lectiones habui.

Latinitas Novissima: 06.09.2016

Moscua

Quod id est? Nulla res aspectabilis circa nos. Hodie magis in Reto Internetico quaestiones cum collegis solvebam et res domesticas gerebam.

Cum spe legebam, ne in Russia aliquid aspectabile sit. Sed nihil.

Latinitas Novissima: 07.09.2016

Moscua

Cras ambulationem agam, cum hostibus britannicis. Qua re hodie eam ambulationem parabam, ispe ambulabam et omnes res spectabam, de quo loqui cras potero.

Agitatio politica publica ubique passiva est: qualiter imitatio, ut dixeram.

Sed ego hodie discipulam novam habui, quae culturologiae studere cupit.

Latinitas Novissima: 08.09.2016

Moscua

Per deos juro, non est credibile itaque tranquillam vitam esse. Aliquid non est in ordine, si non habeo quod ibi scribere. De rebus socialibus loquor, plane.

Britannici ambulationem annulaverunt.

Vespere apud Dariam fuimus, res nostras recuperavimus, potamentum thearicum bibimus.

Hodie autem secundas lectiones linguarum francogallicae et latine in Stepico aperi.

Latinitas Novissima: 09.09.2016

Moscua

Hodie omnes de scandalo internationali loquuntur: Facebook, res socialis internetica, photographiam historicam prohibuit, quo discussionem de censura provocavit.

Mihi autem prima lectio mathematica cum Cyrilo fuit. Res est difficillima, sed cum multo gaudio eam ago et agam: placet mihi abstractionibus iis studere.

Atque cartas de Moscua a Nizhni Novgorodium compravimus — ibo ad parentes meos die Mercurii proxima.

Quimmus nunc multum nervosus est, spem habeo eum nervosum esse, quia ei semel locorum mutatio de urbis in urbem est.

Latinitas Novissima: 10.09.2016

Moscua

Res novissima in Moscua hodie est “Mediani Ciruli Comitatorum” inauguratio. Cum Denisso et amica sua Irena hodie totam diem per Moscuam ambulavimus, in comitatis eis autem fuimus, miravimus viam novissimam.

Postea Quimmum in Baumani Hortis continati sumus.Ibi festivalus “Piano Fields” tenebatur. Noctu in tecto musei “Garage” filmum novum britannicum “Barbicania” (de brutalismo architecturale in Londinio, 2014) spectavimus.

Latinitas Novissima: 11.09.2016

Moscua

Hodie internationale dies commemorativa est: quindecim annos actorum terroristicorum in America, quum duos aeroplani in turres volaverunt.

In Russia tamen nihil spectandum est. Dies Solis, ut ferme talia, eventorum arida est.

Diem totam nos res varias in publicis querebamus et comprabamus.

Latinitas Novissima: 12.09.2016

Moscua

Politice socialiterque est hodie dies multum ingrata. Agitatio politica nullam intrigam nobis dat, nihil dabitque creo. Inter eventus autem nihil discutandum est.

Mane manus meae cura domestica plenae fuerunt. Postquam: lectiones et cum Cyrillo mathematica difficillima autem.

At vespere meam primam videointerlocutionem cum Timo et Eugenio egimus, in projecto “Colores Kafkienses” publicanda.

Latinitas Novissima: 13.09.2016

Moscua

Hodie totam diem in Stukinio fui, tempus mihi afuit erat ubiquod ire: lectiones francogallicam et latinam (No. 3) paravi, classes interneticas meas autem egi.

Vespere jam primeram videointerlocutionem cum Timo et Eugenio (pro meo projecto “Colores Kafkienses”) publicavi — 12 minutas. Historia puerorum absurdissima est.

Inter res politicas aut sociales nonnulla res discutanda.

Latinitas Novissima: 14.09.2016

Moscua / Dertinscium

Tempus mihi hodie defuit. Speravi pauce otium habere, sed valde res variae me occupaverunt. “Hirundo” comitatus celer in Dertinscium ad genitores meos me portavit, sed totum iter laboravi, lectiones interneticas aperiendas paravi.

Quando finivi jam vesper fuit. Cenavi. Nunc dormire iturus sum.

Dertinscium oppidum parvum est, sed cum architectura sovetica observabilissima: totum oppidum regulariter a achitectis aeidificatus est. Id idea communistica fuit, quomodo urbes novas aedificare: symmetria, stylus classicus Romanus et Graecusque, constructivismus cum cubo pro proplasma invituperabili.

Latinitas Novissima: 15.09.2016

Dertinscium

Etiam Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium helsinkiensis, valde ingratus est. Non habent de quo scribere et quos nuntios nobis transmittere. Puto orbem terrarum aliquod exspectare.

Vulgus Russiae multum passivum est. Nihil mutare vult. Vere multi credunt nihil mutandum esse.

Primum hodie cinctum mihi paravi, deinde in hortum ii poma collegere, ut genitoribus meis ea omnia attraham.

Tantum lectiones meas interneticas (linguam latinam) hodie totam diem corrigebam, ut omnia bene sint. Non est facile eum factum ducere.

Latinitas Novissima: 16.09.2016

Dertinscium

Nihil, nihil, nihil intellego. Regi Francogalliae Ludovico XVI similis sum, ille in diariis suis autem “nihil” Bastiliae die scripsit. “Nihil”, ut postea caput suum perderet. Nolo caput meum perdere, vivere malo, laborare malo, amari malo, amare malo. Cum pueris teneris effeminatisque noctes ad Auroram decipere malo.

Hodie totam diem in morem bovis laboravi. Vere nihil circa me vidi. Cras in Moscuam reversurus sum.

Latinitas Novissima: 17.09.2016

Dertinscium / Moscua

In comitato celere in Moscuam hodie reverti. Totum tempus in comitato eo bene laboravi et lectiones novas paravi.

In Moscua hodie dies silentii est. Non licet agitationem politicam hodie agere, sed certum est cras populum ad votatoria minime venturum esse.

Nos tamen hodie redecorationem incepimus. Dies proximas eam acturi sumus.

Latinitas Novissima: 18.09.2016

Moscua

Suffragium politicum nos cum multis aliis gentibus hodie ignoravimus. Non nobis interest ea urna fallax.

Certus sum minime suffragia datura esse. Sed exitus semper jam notus erit.

Latinitas Novissima: 19.09.2016

Moscua

Summam suffragii cognovimus et non miravimus. Omnia jam Kalendis Septembris clara erant.

Qua re totam diem in redecoratione comburavimus.

Latinitas Novissima: 20.09.2016

Moscua

Pauce aegrotus hodie sum, sed domi res varia sunt, imprincipaliter, redecoratio domus nostrae nobis est ante apersum mense Octobris 2016. Autem lectiones hodie habui et conspectum nuntiorum rusthenicorum non lexi. Nihil est. In Russia passivitas maxima est.

Latinitas Novissima: 21.09.2016

Moscua

Unus meorum discipulorum dixit reformam militarem importantissimam Russiae esse. Populus Russia non haec intellexit, sed ad systema soveticum Comissiae Securitatis Civilis reversuri sumus.

Stukinium jam tertiam diem non omitto. Redecoratio nos absorbuit.

Quimmus hodie in Universitate fuit, ego tamen domo remanebo et omnia agam.

Latinitas Novissima: 22.09.2016

Moscua

In traditione Romana est hodie prima dies autumni. Moscua autem autumnalis est. Omnia sunt de colore sulphuris: pluvia mane, pluvia mediadie, pluvia vespere. Nunc autem trans fenestram meam pluviam audio. Nox frigidissima et ventosissima est. Quaerebam hodie de domo ire et in horto nostro pauce ambulare, sed non mihi erat cupiditas. In domo remansi et lectiones meas interneticas paravi, ut eas aperiam 1 Octobris 2016. Hodie latviensem lectionem primam paravi et correxi. Nunc prima pars finita est.

Otium meum semper breve est.

Cras Quimmus in Sotios volabit. O me miserum quod agam? Hornetum programma telephonicum cum pueris effeminatis aperiem et ahaha.

Latinitas Novissima: 23.09.2016

Moscua

Quimmo in Sotios volato ego domo solus remansi. Sed satis jam sum solus esse. Id vita asocialis et abnormalis est. Aegroti fuimus et redecorationem egimus, sed hodie posquam lectiones meas ultimas finisserent, ego in centrum urbanum itus eram.

In festivalo “Circulum Lucis” apud Universitatem Moscoviensem praeeram et filmaveram. Postquam domo reverti. Ambulatio mea jucunda fuit.

Latinitas Novissima: 24.09.2016

Moscua

Obstrepitaculum hodie maximum incipit de monstratione photopictoris Americanis in Lumières Galleria in Moscua. Ille puellas in prima pubertatis aestate depixit et monstrat. Stulta femina de Duma Russa Mizulina annuntiavit eam expositionem pornographiam fuisse. Fortasse nuntium eum maximum est hodie in societate nostra.

Ego tamen solus diebus eis sum: Quimmus est cum genitoribus suis adhuc in Sotiis. Ambulabam hodie multissime. Postquam laboravi: scripsi, mathematicae studui, curricula mea internetica in linguis latina, frangogallica et latviana mutavi melioravique.

Latinitas Novissima: 25.09.2016

Moscua

In symphonia amicae meae affui. Catherina violoncellam canat. Illa compositores maximos hodie nobis praesentavit. Inter eos fuerant. Semper cum multo igni et multissima passione canat, publicam semper in profunditates musicales trahit.

Hodie clamor magnus in Moscua fuit. Expositionem photographicam eam compresserunt. Sine sanctione officiali. Clarum est. Russia ibi est.

Dies Dominica est semper reposta, mihi tamen bis lenis omnia fuerant. In Stukinio in multa tranquillitate laboro, scribo, omnes res ante inaugurationis diem paro. Amicum vitae meae cras post iter ejus exspecto.

Latinitas Novissima: 26.09.2016

Moscua

Quimmus reverti hodie de Sotiis, et mihi jam faciliter est.

Post quinque diebus DeLouinnum in Moscua aperiemus. Nobis agendae res variae sunt .

In Moscua semper tumultus de expositione photographica est. Nemo vocem suam monstravit ut artem defenderet.

Latinitas Novissima: 27.09.2016

Septembris 27, 2016AD — Moscua

Totam diem pluvit, et mihi totam autem diem lectiones interneticae fuerunt. Quimmus redecorationem agebat, ego autem laborabam.

Latinitas Novissima: 28.09.2016

Moscua / Chimci

Nos hodie totam diem in Ikea peregimus. Multas res pro domo nostra emere debuimus. Ambo felices sumus multas res emere posse.

Chimci est urbs parva non procul ab Moscua ubi Forum Mega situs est.

Simon Peres praesidens Israëliae est hodie mortuus.

Hodie omnes nuntios de avione malaisinensi discutant. In Hollandia investigationis internationalis effecti demonstrati sunt. Omnia clara ab principio fuerant, quia Russia in quaestione ea sola est affimare se avionem eam non annihilavisse. Facta tamen oppositum demonstrant.

Latinitas Novissima: 29.09.2016

Moscua

Hodie res emptas domo exspectabam. Scribebam, praesentationem ad diem Saturni (de Civitatibus Balticis) parabam, in horto nostro procul ab domo mea ambulabam.

Latinitas Novissima: 30.09.2016

Moscua

Dies mensis ultima. Nobis res variae sunt. Aperturam crastinam paramus. Non mihi est hodie tempus scribere. Autem non est de quo scribere. Quia laboramus sine otio.

Vae finem Latinitatis Novissimae facere debeo. Ante electionibus agitationem nationalem exspectabam et aliquam reactionem, sed video meam ideam nunc frustram esse.

Idea primaria fuit descriptionem in lingua aeterna agere, ut videamus vitas parvas nostras contra magnis eventibus virorum illustrorum.

Sed hic non est sensus.

Si aliquae spectaculanda et discutanda in societate Rusthenica successerat, reincipiam.

Valete.

30 September 2016. — Moscow (Russia)